logo for the Works of John Wyclif
De Blasphemia
Page Images:
small | medium | large
The whole life of Christ condemns this greed of temporal lucre.
We should refuse to obey such a leader; but the rebellion of one man alone would be promptly crushed.
It is safer to fly from this generation in spirit and wait for Antichrist to be destroyed by a miracle.

que deus plus ponderat fuit inprovidus ordinando remedia.

Secundo, contra veritatem finguntur mendacia, cum vita Cristi docet tam verbo quam opere quod aufugit detestans in se et in suis vicariis tale dominium. Qua fronte igitur blasfeme finguntur ista debere pape competere jure Cristi? Si igitur iste due persone tolluntur, necesse est spiritum sanctum tolli. Ideo inevitabiliter sequitur quod papa non amat salutem anime subditi sed sua stercora; quia, deficientibus illis, non laborat more apostoli lucrifacere animabus, ut patet de nacionibus barbaris convertendis. Nec tantum sollicitat fulminare censuras pro crimine sicut pro temporali stercore, cum crimen pro temporalibus faciliter summe simoniace potest emi. Et hec racio quare prudentes divisi a nobis nolunt duci regimine talis ducis. Caucius enim sequeretur Cristum, fugiendo hanc generacionem pessimam anticristi, cum subditi sunt ei consentanei ex consensu. Et tantum inveterata malicia invaluit, quod unius simplicis momentanea rebellio parum proderit, cum satraparum suorum persecucione sit statissime extinguendus.

Ideo videtur tucius a generacione ista saltem in mente auffugere et ad proteccionem Cristi confugere, reliquendo destruccionem anticristi cum suis satrapis dei miraculo. Scimus quidem quod oportet ut viis nobis absconditis istud eveniat, sicut scimus quod personarum accepcio non est aput deum; sed in omni gente vel loco qui ipsum dilexerit, acceptus est illi, et eo accepcior, quo fuerit tradicionum anticristi et complicum suorum detestabilior. Seminacio itaque blasfemiarum et fructus sui modi crescendi docet patule quod minera blasfemie ita jacet.